monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 7 > uwbM.p.th.q.1a.129 > sectio 84 > bavPal.lat.311.380 > sectio 35

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 35
Sed post quinque numeros saeculi coelestia miracula mundo edidi; sicut et in quinque diebus alia creatura ante hominem creata fuerat, quae homini subiecta est. Sic etiam et plenitudo infidelium et Iudaeorum fuerat, et diversa schismata diversorum malorum tam gentilis quam Iudaici populi efferbuerant, et lex ac prophetia iam sudaverant, atque omnes populi tam in malis quam in bonis probati erant, antequam unigenitus meus carnem de virgine susciperet.